Avit de Vienne, lettre au Roi Clovis

Lettre d’Avit au Roi Clovis

XXXVIII – Avitus episcopus Clodoveco regi

Vestrae subtilitatis acrimoniam quorumcumque scismatum sectatores sententiis suis variis opinione, diversis multitudine, vacuis veritate Christiani nominis visi sunt obumbratione velare. Dum ista nos aeternitati committimus, dum, quid recti unusquisque sentiat, futuro examini reservamus, etiam in praesentibus interlucens radius veritatis emicuit. Invenit quippe tempori nostro arbitrum quendam divina provisio. Dam vobis eligitis, omnibus iudicatis ; vestra fides nostra victoria est. Solent plerique in bac eadem causa, si pro expetenda sanitate credendi aut sacerdotum hortatu aut quorumcumque sodalium ad suggestionem moveantur, consuetudinem generis et ritum paternae observationis obponere ; ita saluti nocenter verecundiam praeferentes, dum parentibus in incredulitatis custodia futilem reverentiam servant, confitentur, se quodammodo nescire, quid eligant. Discedat igitur ab hac excusatione post talis facti miraculum noxius pudor. Vos de toto priscae originis stemmate sola nobilitate contentus, quicquid omne potest fastigium generositatis ornare, prosapiae vestrae a vobis voluistis exurgere. Habetis bonorum auctores, voluistis esse meliorum. Respondeti proavis, quod regnatis in saeculo ; instituistis posteris, ut regnetis in caelo. Gaudeat equidem Graecia principem legisse nostrum : sed non iam quae tanti muneris donum sola mereatur. Illustrat tuum quoque orbem claritas sua, et occiduis partibus in rege non novi iubaris lumen effulgurat. Cuius splendorem congrua redemptoris nostri nativitas inchoavit : ut consequenter eo die ad salutem regeneratrix unda vos pareret, quo natum redemptionis suae caeli dominum mundus accepit. Igitur qui celeber est natalis domini, sit et vester : quo vos scilicet Christo, quo Christus ortus est mundo ; in quo vos animam deo, vitam praesentibus, famam posteris consecrastis. Quid iam de ipsa gloriosissima regenerationis vestrae sollemnitate dicatur ? cuius ministerii si corporaliter non accessi, gaudiorum tamen communione non defui : quandoquidem hoc quoque regionibus vestris divina pietas gratulationis adiecerit, ut ante baptismum vestrum ad nos sublimissimae humilitatis nuntius, qua competentem vos profitebamini, pervenerit. Unde nos post hanc expectationem iam securos vestri sacra nox reperit. Conferebamus namque nobiscum tractabamusque, quale esset illud, cum adunatorum numerosa pontificum manus saucti ambitione servitii membra regia undis vitalibus confoveret, cum se servis dei inflecteret timendum gentibus caput : cum sub casside crinis nutritus salutarem galeam saerae unctionis indueret : cum intermisso tegmine loricarum immaculati artus simili vestium caudore fulgerent. Faciet, sicut creditis, regum florentissime, faciet inquam indumentorum ista mollities, ut vobis deinceps plus valeat rigor armorum ; et quicquid felicitas usque hic praestiterat, addet hic sanctitas. Vellem vero praeconiis vestris quiddam exhortatinis adnectere, si aliquid vel scientiam vestram vel observantiam praeteriret. Numquid fidem perfecto praedicabimus, quam ante perfectionem sine praedicatore viditis ? an forte humilitatem, quam iam dudum nobis devotione impenditis, quam nunc primam professione debetis ? an misericordiam, quam solutus a vobis adhuc nuper populus captivus gaudiis mundo insinuat, lacrimis deo ? Unum est, quod velimus augeri : ut, quia deus gentem vestram per vos ex toto suam faciet, ulterioribus quoque gentibus, quas in naturali adhuc ignorantia constitutas nulla pravorum dogmatum germina corruperunt, de bono thesauro vestri cordis fidei semina porrigatis : nec pudeat pigeatque etiam directis in rem legationibus adstruere partes dei, qui tantum vestras erexit. Quatenus externi quique populi paganorum pro religionis vobis primitus imperio servituri, dum adhuc aliam videntur habere proprietatem, discernantur potius gente quam principe.

About the Author: chil_177_deric

Leave A Reply

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *

error: Content is protected !!